monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27 > sectio 18 > sectio 7 > sectio 9 > bmv294.31 > sectio 19 > sectio 2 > sectio 2 > 4 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 26 > sectio 4 > > sectio 8 > sectio 7 > sectio 30 > bnf10439.195 r > 35 > csg75.253 > bnfGrec107.311 > ad Romanos, 14 > 46 > 14 > 35 > 15 > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, X.Epistula Illyricianorum episcoporum ad Orientales episcopos profitentium consubstantialem Trinitatem. <<<     >>> XII.De Lampsaceno concilio.

Cassiodorus, 7, CAPUT XI.De haeresi Audaeanorum.

1 Famosissimus igitur imperator tanquam apostolicis dogmatibus sollicitudinem perhibebat. Interea Syrus quidam et genere et lingua pariter, Audaeus nomine, illo tempore fuit dogmata nova repetiens: qui dudum quidem malignos habere conceptus incipiens, tunc manifestus apparuit. Prius namque fatue intelligens quod scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I, 26], humanam formam putavit habere Divinitatem, et corporis partibus esse distinctam, divinae Scripturae nequaquam sensum respiciens, quae saepe divinis operationibus humanorum membrorum nomina circumponit, quoniam qui facile subtiliora intelligere nequeunt, per haec Dei providentiam magis agnoscunt.
2 Adiecit autem huic impietati et alia his vicina. Ex vesania namque Manetis aspersus, neque ignis, neque tenebrarum Deum asseruit Creatorem. Sed haec quidem et quaecunque his similia celant Manetis vesaniae participes, ut iste praedicabat, ab Ecclesia segregati sunt: quia quidam maledictum asserunt pactum; quidam vero cum mulieribus non lege [ed. V., non longe] cohabitantes, contra legem vivunt.
3 Et propterea dicunt remotius esse vivendum, celantes dogmatum blasphemiam. Est tamen eis habitatio arrogantiae plena, et pharisaicae propago doctrinae. Nam illi animarum et corporum medicum accusabant in templo, dicentes apostolis: Ut quid cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester [Luc. V, 30]? Et per prophetam de talibus dicit Deus: Qui dicunt, mundus sum, noli me tangere, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die [Isai. LXV, 5]. Sed horum stultitiam redarguere praesentis temporis non est; quapropter ad narrationem reliquam procedamus.
4 Ea tempestate Messalianorum, quos Εὐχήτας, id est Orantes, appellant, haeresis est exorta. Vocantur autem et alia appellatione Ἐνθουσιασαὶ, id est sacrificatores. Ibi enim cuiusdam daemonis operationem exspectant, et hanc sancti Spiritus praesentiam arbitrantur. Qui vero integro huius rei languore participantur, aversantur operationem manuum, quasi malignam; somnoque semetipsos indulgent; et iniquitatum phantasias, prophetias appellant.
5 Huius haereseos principes fuerunt Dadosius, et Sebas, et Adelphius, Hermas, et Symeones, et alii, qui ab ecclesiastica quidem nequaquam communione recesserunt: dicentes divinum cibum nihil nec prodesse nec laedere, de quo Dominus dixit Christus: Qui comedit meam carnem et bibit sanguinem meum vivet in aeternum [Ioan. VI, 55]. Cumque voluerint celare hunc languorem, etiam convicti impudenter negant, et alios haec sapientes, quae ipsi animo retinent, prorsus abdicant.
6 Litoius itaque praesul Melitinensis Ecclesiae, divino zelo decenter ornatus, videns eo quod hic languor multa monasteria, magis autem latronum, ut ita dixerim, speluncas invaderet, eas incendit, et lupos ab ovibus segregavit. Similiter etiam Amphilochius, famosissimus ille Lycaonensis antistes, dum haec pestis illic cresceret, eam valde compressit, et oves quae tali contagione vexabantur eripuit.
7 Porro Flavianus ubique laudabilis praesul Antiochenus, audiens hos in Edessa degere, et venenum proprium urbibus vicinis aspergere, turbam dirigens monachorum deduxit ad Antiochiam, et negantes eam pestem, hoc modo redarguit: accusatores itaque dixit calumniosos esse, testes vero mendaces, Adelphium autem valde senem cum mansuetudine vocans, et iuxta se sedere praecipiens, ait: Nos, o senior, qui iam magnam partem vitae transivimus, humanamque didicimus valde naturam, et adversariorum daemoniorum machinamenta agnovimus, ipso experimento gratiae ministrationes edocti sumus; isti vero cum sint iuvenes, nihil horum perfectius agnoscentes, spiritalia audire verba non poterant.
8 Quapropter dicito mihi quomodo credis spiritum contrarium recedere, et gratiam sancti Spiritus advenire? His verbis senex ille mulcatus, omne venenum quod celabat evomuit, atque dixit: Nullam quidem utilitatem ex sancto baptismate baptizatis accedere, sed solam studiosam orationem inhabitantem daemonem effugare. Dicebat insuper unumquemque nascentium a progenitore suo sicuti naturam, sic etiam daemonum trahere famulatum. Et his expulsis per illam orationem studiosam sanctum Spiritum advenire et sensibiliter ac visibiliter suam designare praesentiam, atque corpus passionibus motus cuiuslibet eripere, et animam a mala voluntate penitus liberare; ita ut nequaquam de caetero egeat, neque ieiunio macerante corpus, neque doctrina refrenante, et progredi disciplina libenter edocente.
9 Non solum autem qui hoc impetraverit, corporis, inquit, exsultationibus liberatur; sed aperte etiam futura praevidet, et sanctam Trinitatem oculis cernit. Hunc itaque Flavianus fetidissimum effodiens fontem, et eius pocula cunctis examinanda producens, infelicissimo ait seni: Vetustissime malorum dierum, increpavit te os tuum, et non ego; labia enim tua testantur adversum te.
10 Cumque hic languor cunctis innotuisset, de Syria quidem expulsi, et ad Pamphyliam sunt progressi, eamque huiusmodi peste compleverunt. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 163]
Cassiodorus HOME

bav823.281 bav824.202 bnf1603.139

Cassiodorus, Historia Eccl., 7, X.Epistula Illyricianorum episcoporum ad Orientales episcopos profitentium consubstantialem Trinitatem. <<<     >>> XII.De Lampsaceno concilio.
monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27 > sectio 18 > sectio 7 > sectio 9 > bmv294.31 > sectio 19 > sectio 2 > sectio 2 > 4 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 26 > sectio 4 > > sectio 8 > sectio 7 > sectio 30 > bnf10439.195 r > 35 > csg75.253 > bnfGrec107.311 > ad Romanos, 14 > 46 > 14 > 35 > 15 > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik